Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Tartara, descendi, nec uti villosa colubris
  2. terna Medusaei vincirem guttura monstri:
  3. causa viae est coniunx, in quam calcata venenum
  4. vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
  5. Posse pati volui nec me temptasse negabo:
  6. vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est,
  7. an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse;
  8. famaque si veteris non est mentita rapinae,
  9. vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris,
  10. per chaos hoc ingens vastique silentia regni,
  11. Eurydices, oro, properata retexite fata.
  12. Omnia debemur vobis, paulumque morati
  13. serius aut citius sedem properamus ad unam.
  14. Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque
  15. humani generis longissima regna tenetis.
  16. Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,
  17. iuris erit vestri: pro munere poscimus usum.
  18. Quod si fata negant veniam pro coniuge, certum est
  19. nolle redire mihi: leto gaudete duorum.”
  20. Talia dicentem nervosque ad verba moventem