Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari.
  2. Atque utinam merito vitam tecumque liceret
  3. reddere! Quod quoniam fatali lege tenemur,
  4. semper eris mecum memorique haerebis in ore.
  5. Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,
  6. flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
  7. Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros
  8. addat in hunc florem folioque legatur eodem.”
  9. Talia dum vero memorantur Apollinis ore,
  10. ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas,
  11. desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro
  12. flos oritur formamque capit quam lilia, si non
  13. purpureus color his, argenteus esset in illis.
  14. Non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris):
  15. ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI
  16. flos habet inscriptum, funestaque littera dicta est.
  17. Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon, honorque
  18. durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum
  19. annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.
  20. At si forte roges fecundam Amathunta metallis,