Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque
  2. atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu
  3. frons erat: unde etiam nomen traxere Cerastae.
  4. Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;
  5. ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam
  6. advena vidisset, mactatos crederet illic
  7. lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:
  8. hospes erat caesus. Sacris offensa nefandis
  9. ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat
  10. deserere alma Venus. “Sed quid loca grata, quid urbes
  11. peccavere meae? Quod” dixit “crimen in illis?
  12. Exsilio poenam potius gens impia pendat,
  13. vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.
  14. Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?”
  15. Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum
  16. flexit et admonita est haec illis posse relinqui:
  17. grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.
  18. Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae
  19. esse negare deam. Pro quo sua, numinis ira,
  20. corpora cum forma primae vulgasse feruntur: