Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. invitaque Iovi nectar Iunone ministrat.
  2. Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus,
  3. tristia si spatium ponendi fata dedissent.
  4. Qua licet, aeternus tamen es: quotiensque repellit
  5. ver hiemem piscique aries succedit aquoso,
  6. tu totiens oreris viridique in caespite flores.
  7. Te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe
  8. in medio positi caruerunt praeside Delphi,
  9. dum deus Eurotan inmunitamque frequentat
  10. Sparten. Nec citharae nec sunt in honore sagittae:
  11. inmemor ipse sui non retia ferre recusat,
  12. non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui
  13. ire comes, longaque alit adsuetudine flammas.
  14. Iamque fere medius Titan venientis et actae
  15. noctis erat spatioque pari distabat utrimque:
  16. corpora veste levant et suco pinguis olivi
  17. splendescunt latique ineunt certamina disci.
  18. Quem prius aerias libratum Phoebus in auras
  19. misit et oppositas disiecit pondere nubes.
  20. Reccidit in solidam longo post tempore terram