Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Ingemuit tristisque deus “lugebere nobis
  2. lugebisque alios aderisque dolentibus” inquit.
  3. Tale nemus vates attraxerat inque ferarum
  4. concilio medius turba volucrumque sedebat.
  5. Ut satis impulsas temptavit pollice chordas
  6. et sensit varios, quamvis diversa sonarent,
  7. concordare modos, hoc vocem carmine movit:
  8. “Ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno!)
  9. carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas
  10. dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas
  11. sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis:
  12. nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus
  13. dilectos superis, inconcessisque puellas
  14. ignibus attonitas meruisse libidine poenam.
  15. Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore
  16. arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse,
  17. quam quod erat, mallet. Nulla tamen alite verti
  18. dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre.
  19. Nec mora, percusso mendacibus aere pennis
  20. abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet