Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit
  2. Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;
  3. vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,
  4. proxima sunt Zephyro: Scythiam septemque triones
  5. horrifer invasit Boreas: contraria tellus
  6. nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.
  7. Haec super inposuit liquidum et gravitate carentem
  8. aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.
  9. Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,
  10. cum, quae pressa diu massa latuere sub illa,
  11. sidera coeperunt toto effervescere caelo.
  12. Neu regio foret ulla suis animalibus orba,
  13. astra tenent caeleste solum formaeque deorum,
  14. cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,
  15. terra feras cepit, volucres agitabilis aer.
  16. Sanctius his animal mentisque capacius altae
  17. deerat adhuc et quod dominari in cetera posset.
  18. Natus homo est, sive hunc divino semine fecit
  19. ille opifex rerum, mundi melioris origo,
  20. sive recens tellus seductaque nuper ab alto