Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ocior est requiemque negat tergoque fugacis
  2. inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
  3. Viribus absumptis expalluit illa citaeque
  4. victa labore fugae spectans Peneidas undas
  5. “fer pater” inquit “opem si flumina numen habetis.
  6. [*](vulg. qua nimium placui, tellus aut hisce vel istam, quae facit ut laedar, mutando perde figuram.)
  7. Qua nimium placui, mutando perde figuram!”
  8. Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
  9. mollia cinguntur tenui praecordia libro,
  10. in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,
  11. pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
  12. ora cacumen habet; remanet nitor unus in illa.
  13. Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra
  14. sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
  15. conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis
  16. oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
  17. Cui deus “at quoniam coniunx mea non potes esse,
  18. arbor eris certe” dixit “mea. Semper habebunt
  19. te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae:
  20. tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum
  21. vox canet et visent longas Capitolia pompas: