Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. postibus Augustis eadem fidissima custos
  2. ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
  3. utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,
  4. tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.”
  5. Finierat Paean: factis modo laurea ramis
  6. adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
  7. Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
  8. silva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imo
  9. effusus Pindo spumosis volvitur undis,
  10. deiectuque gravi tenues agitantia fumos
  11. nubila conducit summisque adspergine silvis
  12. inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
  13. Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni
  14. amnis; in his residens facto de cautibus antro,
  15. undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
  16. Conveniunt illuc popularia flumina primum,
  17. nescia, gratentur consolenturne parentem,
  18. populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
  19. Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
  20. moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,