Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,
  2. attonitum tanto subitae terrore ruinae
  3. humanum genus est totusque perhorruit orbis:
  4. nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est,
  5. quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuque
  6. murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.
  7. Substitit ut clamor pressus gravitate regentis,
  8. Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
  9. “Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit.
  10. Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.
  11. Contigerat nostras infamia temporis aures;
  12. quam cupiens falsam summo delabor Olympo
  13. et deus humana lustro sub imagine terras.
  14. Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,
  15. enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.
  16. Maenala transieram latebris horrenda ferarum
  17. et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:
  18. Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni
  19. ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
  20. Signa dedi venisse deum, vulgusque precari