Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,
  2. mox ait ”experiar deus hic, discrimine aperto,
  3. an sit mortalis. Nec erit dubitabile verum.”
  4. Nocte gravem somno necopina perdere morte
  5. me parat: haec illi placet experientia veri.
  6. Nec contentus eo est: missi de gente Molossa
  7. obsidis unius iugulum mucrone resolvit,
  8. atque ita semineces partim ferventibus artus
  9. mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
  10. Quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma
  11. in domino dignos everti tecta penates.
  12. Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris
  13. exululat frustraque loqui conatur: ab ipso
  14. conligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis
  15. vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.
  16. In villos abeunt vestes, in crura lacerti:
  17. fit lupus et veteris servat vestigia formae.
  18. Canities eadem est, eadem violentia vultus,
  19. idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.
  20. Occidit una domus. Sed non domus una perire