Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis
  2. saucia vomeribus per se dabat omnia tellus;
  3. contentique cibis nullo cogente creatis
  4. arbuteos fetus montanaque fraga legebant
  5. cornaque et in duris haerentia mora rubetis
  6. et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
  7. Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
  8. mulcebant zephyri natos sine semine flores.
  9. Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
  10. nec renovatus ager gravidis canebat aristis;
  11. flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
  12. flavaque de viridi stillabant ilice mella.
  13. Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,
  14. sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,
  15. auro deterior, fulvo pretiosior aere.
  16. Iuppiter antiqui contraxit tempora veris
  17. perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos
  18. et breve ver spatiis exegit quattuor annum.
  19. Tum primum siccis aer fervoribus ustus
  20. canduit, et ventis glacies adstricta pependit.