Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Credere vix videor, cum cogar credere partu,
- Vos ego cum vestris concubuisse viris.
- Scilicet Aiaci mulier maestissima dixit
- 'Lux mea' quaeque solent verba iuvare viros?
- Quis vetat a magnis ad res exempla minores
- Sumere, nec nomen pertimuisse ducis?
- Dux bonus huic centum commisit vite regendos,
- Huic equites, illi signa tuenda dedit:
- Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,
- Inspicite, et certo ponite quemque loco.
- Munera det dives: ius qui profitebitur, adsit:
- Facundus causam saepe clientis agat:
- Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:
- Hic chorus ante alios aptus amare sumus.
- Nos facimus placitae late praeconia formae:
- Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet:
- Vesper et Eoae novere Lycorida terrae:
- Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
- Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt,
- Et facit ad mores ars quoque nostra suos.