Art of Love

Ovid

Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor

  1. Atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri
  2. Carmina, quis partes instruit ille duas:
  3. Deve tribus libris, titulus quos signat Amorum,
  4. Elige, quod docili molliter ore legas:
  5. Vel tibi composita cantetur Epistola voce:
  6. Ignotum hoc aliis ille novavit opus.'
  7. O ita, Phoebe, velis! ita vos, pia numina vatum,
  8. Insignis cornu Bacche, novemque deae!
  9. Quis dubitet, quin scire velim saltare puellam,
  10. Ut moveat posito brachia iussa mero?
  11. Artifices lateris, scenae spectacula, amantur:
  12. Tantum mobilitas illa decoris habet.
  13. Parva monere pudet, talorum dicere iactus
  14. Ut sciat, et vires, tessera missa, tuas:
  15. Et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte
  16. Quam subeat partem callida, quamque vocet.
  17. Cautaque non stulte latronum proelia ludat,
  18. Unus cum gemino calculus hoste perit,
  19. Bellatorque sua prensus sine compare bellat,
  20. Aemulus et coeptum saepe recurrit iter.