Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras
- Accipit, expensos fertque superba pedes:
- Illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti
- Ambulat, ingentes varica fertque gradus.
- Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter
- Motus, concesso mollior alter erit.
- Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
- Nuda sit, a laeva conspicienda manu.
- Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi,
- Oscula ferre umero, qua patet usque, libet.
- Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora
- Quamlibet admissas detinuere rates.
- His sua Sisyphides auditis paene resolvit
- Corpora, nam sociis inlita cera fuit.
- Res est blanda canor: discant cantare puellae:
- Pro facie multis vox sua lena fuit.
- Et modo marmoreis referant audita theatris,
- Et modo Niliacis carmina lusa modis.
- Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra
- Nesciat arbitrio femina docta meo.