Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Quis credat? discunt etiam ridere puellae,
- Quaeritur aque illis hac quoque parte decor.
- Sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae,
- Et summos dentes ima labella tegant.
- Nec sua perpetuo contendant ilia risu,
- Sed leve nescio quid femineumque sonent.
- Est, quae perverso distorqueat ora cachinno:
- Risu concussa est altera, flere putes.
- Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet,
- Ut rudit a scabra turpis asella mola.
- Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter,
- Quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
- Quid, cum legitima fraudatur littera voce,
- Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?
- In vitio decor est: quaerunt male reddere verba;
- Discunt posse minus, quam potuere, loqui.
- Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam:
- Discite femineo corpora ferre gradu.
- Est et in incessu pars non temnenda decoris:
- Allicit ignotos ille fugatque viros.