Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum
- Gratulor: haec aetas moribus apta meis.
- Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,
- Lectaque diverso litore concha venit:
- Nec quia decrescunt effosso marmore montes,
- Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
- Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
- Rusticitas, priscis illa superstes avis.
- Vos quoque nec caris aures onerate lapillis,
- Quos legit in viridi decolor Indus aqua,
- Nec prodite graves insuto vestibus auro,
- Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
- Munditiis capimur: non sint sine lege capilli:
- Admotae formam dantque negantque manus.
- Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit
- Eligat, et speculum consulate ante suum.
- Longa probat facies capitis discrimina puri:
- Sic erat ornatis Laodamia comis.
- Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,
- Ut pateant aures, ora rotunda volunt.