Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis
  2. Provenit, et culto stat seges alta solo.
  3. Forma dei munus: forma quota quaeque superbit?
  4. Pars vestrum tali munere magna caret.
  5. Cura dabit faciem; facies neglecta peribit,
  6. Idaliae similis sit licet illa deae.
  7. Corpora si veteres non sic coluere puellae,
  8. Nec veteres cultos sic habuere viros;
  9. Si fuit Andromache tunicas induta valentes,
  10. Quid mirum? duri militis uxor erat.
  11. Scilicet Aiaci coniunx ornata venires,
  12. Cui tegumen septem terga fuere boum?
  13. Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est,
  14. Et domiti magnas possidet orbis opes.
  15. Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt:
  16. Alterius dices illa fuisse Iovis.
  17. Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,
  18. De stipula Tatio regna tenente fuit.
  19. Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
  20. Quid nisi araturis pascua bubus erant?