Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Qui sibi notus erit, solus sapienter amabit,
- Atque opus ad vires exiget omne suas.
- Cui faciem natura dedit, spectetur ab illa:
- Cui color est, umero saepe patente cubet:
- Qui sermone placet, taciturna silentia vitet:
- Qui canit arte, canat; qui bibit arte, bibat.
- Sed neque declament medio sermone diserti,
- Nec sua non sanus scripta poeta legat!'
- Sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti;
- Certa dei sacro est huius in ore fides.
- Ad propiora vocor. Quisquis sapienter amabit
- Vincet, et e nostra, quod petet, arte feret.
- Credita non semper sulci cum faenore reddunt,
- Nec semper dubias adiuvat aura rates;
- Quod iuvat, exiguum, plus est, quod laedat amantes;
- Proponant animo multa ferenda suo.
- Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla,
- Caerula quot bacas Palladis arbor habet,
- Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;
- Quae patimur, multo spicula felle madent.