Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ales habet, quod amet; cum quo sua gaudia iungat,
- Invenit in media femina piscis aqua;
- Cerva parem sequitur, serpens serpente tenetur,
- Haeret adulterio cum cane nexa canis;
- Laeta salitur ovis: tauro quoque laeta iuvenca est:
- Sustinet inmundum sima capella marem;
- In furias agitantur equae, spatioque remota
- Per loca dividuos amne sequuntur equos.
- Ergo age et iratae medicamina fortia praebe:
- Illa feri requiem sola doloris habent:
- Illa Machaonios superant medicamina sucos:
- His, ubi peccaris, restituendus eris.
- Haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo
- Movit inauratae pollice fila lyrae.
- In manibus laurus, sacris inducta capillis
- Laurus erat; vates ille videndus adit.
- Is mihi 'Lascivi' dixit 'praeceptor Amoris,
- Duc, age, discipulos ad mea templa tuos,
- Est ubi diversum fama celebrata per orbem
- Littera, cognosci quae sibi quemque iubet.