Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Sed tamen extinctas admoto sulpure flammas
- Invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
- Sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,
- Acribus est stimulis eliciendus amor.
- Fac timeat de te, tepidamque recalface mentem:
- Palleat indicio criminis illa tui;
- O quater et quotiens numero conprendere non est
- Felicem, de quo laesa puella dolet:
- Quae, simul invitas crimen pervenit ad aures,
- Excidit, et miserae voxque colorque fugit.
- Ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos:
- Ille ego sim, teneras cui petat ungue genas,
- Quem videat lacrimans, quem torvis spectet ocellis,
- Quo sine non possit vivere, posse velit.
- Si spatium quaeras, breve sit, quo laesa queratur,
- Ne lenta vires colligat ira mora;
- Candida iamdudum cingantur colla lacertis,
- Inque tuos flens est accipienda sinus.
- Oscula da flenti, Veneris da gaudia flenti,
- Pax erit: hoc uno solvitur ira modo.