Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga,
- Bulbus et, ex horto quae venit, herba salax
- Ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella,
- Quasque tulit folio pinus acuta nuces.
- Docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes?
- Interior curru meta terenda meo est.
- Qui modo celabas monitu tua crimina nostro,
- Flecte iter, et monitu detege furta meo.
- Nec levitas culpanda mea est: non semper eodem
- Impositos vento panda carina vehit.
- Nam modo Threïcio Borea, modo currimus Euro,
- Saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
- Aspice, ut in curru modo det fluitantia rector
- Lora, modo admissos arte retentet equos.
- Sunt quibus ingrate timida indulgentia servit,
- Et, si nulla subest aemula, languet amor.
- Luxuriant animi rebus plerumque secundis,
- Nec facile est aequa commoda mente pati.
- Ut levis absumptis paulatim viribus ignis
- Ipse latet, summo canet in igne cinis,