Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Coniugis admissum violataque iura marita est
- Barbara per natos Phasias ulta suos.
- Altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo:
- Aspice, signatum sanguine pectus habet.
- Hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores;
- Crimina sunt cautis ista timenda viris.
- Nec mea vos uni damnat censura puellae:
- Di melius! vix hoc nupta tenere potest.
- Ludite, sed furto celetur culpa modesto:
- Gloria peccati nulla petenda sui est.
- Nec dederis munus, cognosse quod altera possit,
- Nec sint nequitiae tempora certa tuae.
- Et, ne te capiat latebris sibi femina notis,
- Non uno est omnis convenienda loco;
- Et quotiens scribes, totas prius ipse tabellas
- Inspice: plus multae, quam sibi missa, legunt.
- Laesa Venus iusta arma movet, telumque remittit,
- Et, modo quod questa est, ipse querare, facit.
- Dum fuit Atrides una contentus, et illa
- Casta fuit: vitio est improba facta viri.