Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Quis stupor hic, Menelaë, fuit? tu solus abibas,
- Isdem sub tectis hospes et uxor erant.
- Accipitri timidas credis, furiose, columbas?
- Plenum montano credis ovile lupo?
- Nil Helene peccat, nihil hic committit adulter:
- Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit.
- Cogis adulterium dando tempusque locumque;
- Quid nisi consilio est usa puella tuo?
- Quid faciat? vir abest, et adest non rusticus hospes,
- Et timet in vacuo sola cubare toro.
- Viderit Atrides: Helenen ego crimine solvo:
- Usa est humani commoditate viri.
- Sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est,
- Fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
- Nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet,
- Nec brevis ignaro vipera laesa pede,
- Femina quam socii deprensa paelice lecti:
- Ardet et in vultu pignora mentis habet.
- In ferrum flammasque ruit, positoque decore
- Fertur, ut Aonii cornibus icta dei.