Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Subdita qua Veneris facto de marmore templo
  2. Appias expressis aëra pulsat aquis,
  3. Illo saepe loco capitur consultus Amori,
  4. Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi:
  5. Illo saepe loco desunt sua verba diserto,
  6. Resque novae veniunt, causaque agenda sua est.
  7. Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet:
  8. Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.
  9. Sed tu praecipue curvis venare theatris:
  10. Haec loca sunt voto fertiliora tuo.
  11. Illic invenies quod ames, quod ludere possis,
  12. Quodque semel tangas, quodque tenere velis.
  13. Ut redit itque frequens longum formica per agmen,
  14. Granifero solitum cum vehit ore cibum,
  15. Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae
  16. Pascua per flores et thyma summa volant,
  17. Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
  18. Copia iudicium saepe morata meum est.
  19. Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae:
  20. Ille locus casti damna pudoris habet.