Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,
- Ante oculos veniet vera puella tuos:
- Sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt.
- Cogeris voti nescius esse tui:
- Seu te forte iuvat sera et sapientior aetas,
- Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.
- Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,
- Cum sol Herculei terga leonis adit:
- Aut ubi muneribus nati sua munera mater
- Addidit, externo marmore dives opus.
- Nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis,
- Porticus auctoris Livia nomen habet:
- Quaque parare necem miseris patruelibus ausae
- Belides et stricto stat ferus ense pater.
- Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis,
- Cultaque Iudaeo septima sacra Syro.
- Nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae:
- Multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi.
- Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori:
- Flammaque in arguto saepe reperta foro: