Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore,
- Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus.
- Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis:
- Militibus gravidum laeta recepit equum.
- Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit:
- Tum facies opera, ne sit inulta, tua.
- Hanc matutinos pectens ancilla capillos
- Incitet, et velo remigis addat opem,
- Et secum tenui suspirans murmure dicat
- 'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.'
- Tum de te narret, tum persuadentia verba
- Addat, et insano iuret amore mori.
- Sed propera, ne vela cadant auraeque residant:
- Ut fragilis glacies, interit ira mora.
- Quaeris, an hanc ipsam prosit violare ministram?
- Talibus admissis alea grandis inest.
- Haec a concubitu fit sedula, tardior illa,
- Haec dominae munus te parat, illa sibi.
- Casus in eventu est: licet hic indulgeat ausis,
- Consilium tamen est abstinuisse meum.