Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Omnia feminea sunt ista libidine mota;
- Acrior est nostra, plusque furoris habet.
- Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas;
- Vix erit e multis, quae neget, una, tibi.
- Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae:
- Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est.
- Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas
- Et capiant animos plus aliena suis?
- Fertilior seges est alienis semper in agris,
- Vicinumque pecus grandius uber habet.
- Sed prius ancillam captandae nosse puellae
- Cura sit: accessus molliet illa tuos.
- Proxima consiliis dominae sit ut illa, videto,
- Neve parum tacitis conscia fida iocis.
- Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando:
- Quod petis, ex facili, si volet illa, feres.
- Illa leget tempus (medici quoque tempora servant)
- Quo facilis dominae mens sit et apta capi.
- Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum
- Ut seges in pingui luxuriabit humo.