Art of Love
Ovid
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
- Omnia responde, nec tantum siqua rogabit;
- Et quae nescieris, ut bene nota refer.
- Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem:
- Cui coma dependet caerula, Tigris erit.
- Hos facito Armenios; haec est Danaëia Persis:
- Urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit.
- Ille vel ille, duces; et erunt quae nomina dicas,
- Si poteris, vere, si minus, apta tamen.
- Dant etiam positis aditum convivia mensis:
- Est aliquid praeter vina, quod inde petas.
- Saepe illic positi teneris adducta lacertis
- Purpureus Bacchi cornua pressit Amor:
- Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas,
- Permanet et capto stat gravis ille loco.
- Ille quidem pennas velociter excutit udas:
- Sed tamen et spargi pectus amore nocet.
- Vina parant animos faciuntque caloribus aptos:
- Cura fugit multo diluiturque mero.
- Tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit,
- Tum dolor et curae rugaque frontis abit.