Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Vincuntur causa Parthi: vincantur et armis;
- Eoas Latio dux meus addat opes.
- Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti:
- Nam deus e vobis alter es, alter eris.
- Auguror, en, vinces; votivaque carmina reddam,
- Et magno nobis ore sonandus eris.
- Consistes, aciemque meis hortabere verbis;
- O desint animis ne mea verba tuis!
- Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam,
- Telaque, ab averso quae iacit hostis equo.
- Qui fugis ut vincas, quid victo, Parthe, relinquis?
- Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet.
- Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum,
- Quattuor in niveis aureus ibis equis.
- Ibunt ante duces onerati colla catenis,
- Ne possint tuti, qua prius, esse fuga.
- Spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae,
- Diffundetque animos omnibus ista dies.
- Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret,
- Quae loca, qui montes, quaeve ferantur aquae,