Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quique inter laevumque latus laevumque lacertum
  2. Praegrave conpressa fauce pependit onus;
  3. Et male confisum pedibus formaque bimembri
  4. Pulsum Thessalicis agmen equestre iugis.
  5. Haec tu Sidonio potes insignitus amictu
  6. Dicere? non cultu lingua retenta silet?
  7. Se quoque nympha tuis ornavit Iardanis armis
  8. Et tulit a capto nota tropaea viro.
  9. I nunc, tolle animos et fortia gesta recense;
  10. Quo tu non esses, iure vir illa fuit.
  11. Qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum,
  12. Quam quos vicisti, vincere maius erat.
  13. Illi procedit rerum mensura tuarum —
  14. Cede bonis; heres laudis amica tuae.
  15. O pudor! hirsuti costis exuta leonis
  16. Aspera texerunt vellera molle latus!
  17. Falleris et nescis — non sunt spolia illa leonis,
  18. Sed tua, tuque feri victor es, illa tui.