Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Femina tela tulit Lernaeis atra venenis,
  2. Ferre gravem lana vix satis apta colum,
  3. Instruxitque manum clava domitrice ferarum,
  4. Vidit et in speculo coniugis arma mei!
  5. Haec tamen audieram; licuit non credere famae,
  6. Et venit ad sensus mollis ab aure dolor —
  7. Ante meos oculos adducitur advena paelex,
  8. Nec mihi, quae patior, dissimulare licet!
  9. Non sinis averti; mediam captiva per urbem
  10. Invitis oculis adspicienda venit.
  11. Nec venit incultis captarum more capillis,
  12. Fortunam vultu fassa decente suam;
  13. Ingreditur late lato spectabilis auro,
  14. Qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras.
  15. Dat vultum populo sublimis ut Hercule victo;
  16. Oechaliam vivo stare parente putes.
  17. Forsitan et pulsa Aetolide Deianira
  18. Nomine deposito paelicis uxor erit,