Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Pyrrhus habet captam reduce et victore parente —
  2. Hoc munus nobis diruta Troia dedit!
  3. Cum tamen altus equis Titan radiantibus instant,
  4. Perfruor infelix liberiore malo;
  5. Nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem
  6. Condidit in maesto procubuique toro,
  7. Pro somno lacrimis oculi funguntur obortis,
  8. Quaque licet, fugio sicut ab hoste virum.
  9. Saepe malis stupeo rerumque oblita locique
  10. Ignara tetigi Scyria membra manu,
  11. Utque nefas sensi, male corpora tacta relinquo
  12. Et mihi pollutas credor habere manus.
  13. Saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestae
  14. Exit, et errorem vocis ut omen amo.
  15. Per genus infelix iuro generisque parentem,
  16. Qui freta, qui terras et sua regna quatit;
  17. Per patris ossa tui, patrui mihi, quae tibi debent,
  18. Quod se sub tumulo fortiter ulta iacent —
  19. Aut ego praemoriar primoque exstinguar in aevo,
  20. Aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero!