Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Pelides utinam vitasset Apollinis arcus!
  2. Damnaret nati facta proterva pater;
  3. Nec quondam placuit nec nunc placuisset Achilli
  4. Abducta viduum coniuge flere virum.
  5. Quae mea caelestis iniuria fecit iniquos,
  6. Quod mihi — vae miserae! — sidus obesse querar?
  7. Parva mea sine matre fui, pater arma ferebat,
  8. Et duo cum vivant, orba duobus eram.
  9. Non tibi blanditias primis, mea mater, in annis
  10. Incerto dictas ore puella tuli;
  11. Non ego captavi brevibus tua colla lacertis
  12. Nec gremio sedi sarcina grata tuo.
  13. Non cultus tibi cura mei, nec pacta marito
  14. Intravi thalamos matre parante novos.
  15. Obvia prodieram reduci tibi — vera fatebor —
  16. Nec facies nobis nota parentis erat!
  17. Te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi;
  18. Ipsa requirebas, quae tua nata foret!
  19. Pars haec una mihi, coniunx bene cessit Orestes;
  20. Is quoque, ni pro se pugnat, ademptus erit.