Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas,
  2. Presserunt umeros sacra paterque tuos.
  3. Omnia mentiris, neque enim tua fallere lingua
  4. Incipit a nobis, primaque plector ego.
  5. Si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli —
  6. Occidit a duro sola relicta viro!
  7. Haec mihi narraras — sat me monuere! merentem
  8. Ure; minor culpa poena futura mea est.
  9. Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent.
  10. Per mare, per terras septima iactat hiemps.
  11. Fluctibus eiectum tuta statione recepi
  12. Vixque bene audito nomine regna dedi.
  13. His tamen officiis utinam contenta fuissem,
  14. Et mihi concubitus fama sepulta foret!
  15. Illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum
  16. Caeruleus subitis conpulit imber aquis.
  17. Audieram vocem; nymphas ululasse putavi —
  18. Eumenides fati signa dedere mei!
  19. Exige, laese pudor, poenas! violate Sychaei ---
  20. Ad quas, me miseram, plena pudoris eo.