Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus
  2. (Oppositae frondes velleraque alba tegunt).
  3. Hinc ego me sensi noto quater ore citari;
  4. Ipse sono tenui dixit 'Elissa, veni!'
  5. Nulla mora est, venio, venio tibi debita coniunx;
  6. Sum tamen admissi tarda pudore mei.
  7. Da veniam culpae! decepit idoneus auctor;
  8. Invidiam noxae detrahit ille meae.
  9. Diva parens seniorque pater, pia sarcina nati,
  10. Spem mihi mansuri rite dedere viri.
  11. Si fuit errandum, causas habet error honestas;
  12. Adde fidem, nulla parte pigendus erit.
  13. Durat in extremum vitaeque novissima nostrae
  14. Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor.
  15. Occidit internas coniunx mactatus ad aras,
  16. Et sceleris tanti praemia frater habet;
  17. Exul agor cineresque viri patriamque relinquo,
  18. Et feror in dubias hoste sequente vias.
  19. Adplicor his oris fratrique elapsa fretoque
  20. Quod tibi donavi, perfide, litus emo.