Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis,
  2. Laesa queror de te, si sinis ipse, meo.
  3. Quis deus opposuit nostris sua numina votis?
  4. Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
  5. Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est;
  6. Quae venit indigno poena, dolenda venit.
  7. Nondum tantus eras, cum te contenta marito
  8. Edita de magno flumine nympha fui.
  9. Qui nunc Priamides — absit reverentia vero! —
  10. Servus eras; servo nubere nympha tuli!
  11. Saepe greges inter requievimus arbore tecti,
  12. Mixtaque cum foliis praebuit herba torum;
  13. Saepe super stramen faenoque iacentibus alto
  14. Defensa est humili cana pruina casa.
  15. Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos,
  16. Et tegeret catulos qua fera rupe suos?
  17. Retia saepe comes maculis distincta tetendi;
  18. Saepe citos egi per iuga longa canes.
  19. Incisae servant a te mea nomina fagi,
  20. Et legor Oenone falce notata tua,