Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nobilitas sub amore iacet! miserere priorum
  2. Et, mihi si non vis parcere, parce meis!
  3. Est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete —
  4. Serviat Hippolyto regia tota meo!
  5. Flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum
  6. Mater; eris tauro saevior ipse truci?
  7. Per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est!
  8. Sic numquam, quae te spernere possit, ames;
  9. Sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit,
  10. Silvaque perdendas praebeat alta feras;
  11. Sic faveant Satyri montanaque numina Panes,
  12. Et cadat adversa cuspide fossus aper;
  13. Sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas
  14. Diceris, arentem quae levet unda sitim!
  15. Addimus his precibus lacrimas quoque; verba precantis
  16. Qui legis, et lacrimas finge videre meas!
  1. Nympha suo Paridi, quamvis suus esse recuset,
  2. Mittit ab Idaeis verba legenda iugis.
  3. Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege — non est
  4. Ista Mycenaea littera facta manu!