Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tu nova servatae capies libamina famae,
  2. Et pariter nostrum fiet uterque nocens.
  3. Est aliquid, plenis pomaria carpere ramis,
  4. Et tenui primam delegere ungue rosam.
  5. Si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
  6. Candor ab insolita labe notandus erat,
  7. At bene successit, digno quod adurimur igni;
  8. Peius adulterio turpis adulter obest.
  9. Si mihi concedat Iuno fratremque virumque,
  10. Hippolytum videor praepositura Iovi!
  11. Iam quoque — vix credes — ignotas mittor in artes;
  12. Est mihi per saevas impetus ire feras.
  13. Iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco
  14. Delia; iudicium subsequor ipsa tuum.
  15. In nemus ire libet pressisque in retia cervis
  16. Hortari celeris per iuga summa canes,
  17. Aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto,
  18. Aut in graminea ponere corpus humo.
  19. Saepe iuvat versare leves in pulvere currus
  20. Torquentem frenis ora fugacis equi;