Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Prima securigeras inter virtute puellas
- Te peperit, nati digna vigore parens;
- Si quaeras, ubi sit — Theseus latus ense peregit,
- Nec tanto mater pignore tuta fuit.
- At ne nupta quidem taedaque accepta iugali —
- Cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?
- Addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis
- Non ego tollendi causa, sed ille fuit.
- O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
- In medio nisu viscera rupta forent!
- I nunc, sic meriti lectum reverere parentis —
- Quem fugit et factis abdicat ipse suis!
- Nec, quia privigno videar coitura noverca,
- Terruerint animos nomina vana tuos.
- Ista vetus pietas, aevo moritura futuro,
- Rustica Saturno regna tenente fuit.
- Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret,
- Et fas omne facit fratre marita soror.
- Illa coit firma generis iunctura catena,
- Inposuit nodos cui Venus ipsa suos.