Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Inter Achaeiadas longe pulcherrima matres
- In thalamos coniunx ibit eatque tuos,
- Digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote,
- Cuique senex Nereus prosocer esse velit.
- Nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus,
- Et minuent plenas stamina nostra colos.
- Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor —
- Quae mihi nescio quo non erit aequa modo —
- Neve meos coram scindi patiare capillos
- Et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.'
- Vel patiare licet, dum ne contempta relinquar —
- Hic mihi vae! miserae concutit ossa metus.
- Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae,
- Et iacet ante tuos Graecia maesta pedes.
- Vince animos iramque tuam, qui cetera vincis!
- Quid lacerat Danaas inpiger Hector opes?
- Arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta,
- Et preme turbatos Marte favente viros!
- Propter me mota est, propter me desinat ira,
- Simque ego tristitiae causa modusque tuae.