Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Tot tamen amissis te conpensavimus unum;
- Tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.
- Tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,
- Utile dicebas ipse fuisse capi —
- Scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas
- Et mecum fugias quae tibi dantur opes!
- Quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos,
- Te dare nubiferis lintea velle Notis.
- Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures,
- Sanguinis atque animi pectus inane fuit.
- Ibis et — o miseram! — cui me, violente, relinquis?
- Quis mihi desertae mite levamen erit?
- Devorer ante, precor, subito telluris hiatu
- Aut rutilo missi fulminis igne cremer,
- Quam sine me Pthiis canescant aequora remis,
- Et videam puppes ire relicta tuas!
- Si tibi iam reditusque placent patriique Penates,
- Non ego sum classi sarcina magna tuae.
- Victorem captiva sequar, non nupta maritum;
- Est mihi, quae lanas molliat, apta manus.