Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Littera pervenit tua, quo consuevit, Aconti,
  2. Et paene est oculis insidiate meis.
  3. Pertimui, scriptumque tuum sine murmure legi,
  4. Iuraret ne quos inscia lingua deos.
  5. Et, puto, captasses iterum, nisi, ut ipse fateris,
  6. Promissam scires me satis esse semel.
  7. 167
  8. Nec lectura fui, sed, si tibi dura fuissem,
  9. Aucta foret saevae forsitan ira deae.
  10. Omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae,
  11. Illa tamen iusta plus tibi parte favet,
  12. Utque cupis credi, memori te vindicat ira;
  13. Talis in Hippolyto vix fuit illa suo.
  14. At melius virgo favisset virginis annis,
  15. Quos vereor paucos ne velit esse mihi.
  16. Languor enim causis non apparentibus haeret;
  17. Adiuvor et nulla fessa medentis ope.
  18. Quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque
  19. Pallida vix cubito membra levare putas?
  20. Nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix
  21. Colloquii nobis sentiat esse vices.