Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus,
  2. Ut possim tuto scribere, 'dormit,' ait.
  3. Mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus
  4. Credibilis tarda desinit esse mora,
  5. Iamque venire videt quos non admittere durum est,
  6. Excreat et dicta dat mihi signa nota.
  7. Sicut erant, properans verba inperfecta relinquo,
  8. Et tegitur trepido littera coepta sinu.
  9. Inde meos digitos iterum repetita fatigat;
  10. Quantus sis nobis adspicis ipse labor.
  11. Quo peream si dignus eras, ut vera loquamur;
  12. Sed melior iusto quamque mereris ego.
  13. Ergo te propter totiens incerta salutis
  14. Commentis poenas doque dedique tuis?
  15. Haec nobis formae te laudatore superbae
  16. Contingit merces? et placuisse nocet?
  17. Si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem,
  18. Culpatum nulla corpus egeret ope;
  19. Nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro
  20. Perditis, et proprio vulneror ipsa bono.