Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti,
  2. Tu veniam nostris vocibus ipse petas.
  3. Ne tamen ignores ope qua revalescere possim,
  4. Quaeritur a Delphis fata canente deo.
  5. Is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,
  6. Neclectam queritur teste sorore fidem.
  7. Hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt —
  8. A! desunt voto numina nulla tuo!
  9. Unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est
  10. Quae capiat magnos littera lecta deos.