Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Argenti color est inter convivia talis,
  2. Quod tactum gelidae frigore pallet aquae.
  3. Si me nunc videas, visam prius esse negabis,
  4. 'Arte nec est,' dices, 'ista petita mea,'
  5. Promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes,
  6. Et cupies illud non meminisse deam.
  7. Forsitan et facies iurem ut contraria rursus,
  8. Quaeque legam mittes altera verba mihi.
  9. Sed tamen adsideas utinam, quod et ipse rogabas,
  10. Et videas sponsae languida membra tuae!