Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Speravi melius, quia me meruisse putavi;
  2. Quaecumque ex merito spes venit, aequa venit.
  3. Fallere credentem non est operosa puellam
  4. Gloria. simplicitas digna favore fuit.
  5. Sum decepta tuis et amans et femina verbis.
  6. Di faciant, laudis summa sit ista tuae!
  7. Inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
  8. Magnificus titulis stet pater ante suis.
  9. Cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes
  10. Et Sinis et tauri mixtaque forma viri
  11. Et domitae bello Thebae fusique bimembres
  12. Et pulsata nigri regia caeca dei —
  13. Hoc tua post illos titulo signetur imago:
  14. Hic est, cuius amans hospita capta dolo est.
  15. De tanta rerum turba factisque parentis
  16. Sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
  17. Quod solum excusat, solum miraris in illo;
  18. Heredem patriae, perfide, fraudis agis.
  19. Illa — nec invideo — fruitur meliore marito
  20. Inque capistratis tigribus alta sedet;