Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,
  2. Et per taediferae mystica sacra deae.
  3. Si de tot laesis sua numina quisque deorum
  4. Vindicet, in poenas non satis unus eris.
  5. Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci,
  6. Ut, qua desererer, firma carina foret,
  7. Remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes.
  8. Heu! patior telis vulnera facta meis!
  9. Credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis;
  10. Credidimus generi nominibusque tuis;
  11. Credidimus lacrimis — an et hae simulare docentur?
  12. Hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?
  13. Dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
  14. Parte satis potui qualibet inde capi.
  15. Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque —
  16. Debuit haec meriti summa fuisse mei!
  17. Turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
  18. Paenitet, et lateri conseruisse latus.
  19. Quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
  20. Nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.