Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis
  2. Praebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat.
  3. Stat nece matura tenerum pensare pudorem.
  4. In necis electu parva futura mora est.
  5. Inscribere meo causa invidiosa sepulcro.
  6. Aut hoc aut simili carmine notus eris:
  7. Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem;
  8. Ille necis causam praebuit, ipsa manum.
  1. Quam legis, a rapta Briseide littera venit,
  2. Vix bene barbarica Graeca notata manu.
  3. Quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras;
  4. Sed tamen et lacrimae pondera vocis habent.
  5. Si mihi pauca queri de te dominoque viroque
  6. Fas est, de domino pauca viroque querar.
  7. Non, ego poscenti quod sum cito tradita regi,
  8. Culpa tua est — quamvis haec quoque culpa tua est;
  9. Nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt,
  10. Eurybati data sum Talthybioque comes.
  11. Alter in alterius iactantes lumina vultum
  12. Quaerebant taciti, noster ubi esset amor.