Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco
  2. Quaeque patent oculis litora lata meis.
  3. Sive die laxatur humus, seu frigida lucent
  4. Sidera, prospicio, quis freta ventus agat;
  5. Et quaecumque procul venientia lintea vidi,
  6. Protinus illa meos auguror esse deos.
  7. In freta procurro, vix me retinentibus undis,
  8. Mobile qua primas porrigit aequor aquas.
  9. Quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto;
  10. Linquor et ancillis excipienda cado.
  11. Est sinus, adductos modice falcatus in arcus;
  12. Ultima praerupta cornua mole rigent.
  13. Hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas
  14. Mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.
  15. Ad tua me fluctus proiectam litora portent,
  16. Occurramque oculis intumulata tuis!
  17. Duritia ferrum ut superes adamantaque teque,
  18. 'Non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!'
  19. Saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta
  20. Traiectam gladio morte perire iuvat.