Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et iuvenem possim superare Palaemona nando
  2. Morsaque quem subito reddidit herba deum.
  3. Saepe per adsiduos languent mea bracchia motus,
  4. Vixque per inmensas fessa trahuntur aquas.
  5. His ego cum dixi: 'pretium non vile laboris,
  6. Iam dominae vobis colla tenenda dabo,'
  7. Protinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt,
  8. Ut celer Eleo carcere missus equus.
  9. Ipse meos igitur servo, quibus uror, amores
  10. Teque, magis caelo digna puella, sequor.
  11. Digna quidem caelo es — sed adhuc tellure morare,
  12. Aut dic, ad superos et mihi qua sit iter!
  13. Hic es, et exigue misero contingis amanti,
  14. Cumque mea fiunt turbida mente freta.
  15. Quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest?
  16. Num minus haec nobis tam brevis obstat aqua?
  17. An malim, dubito, toto procul orbe remotus
  18. Cum domina longe spem quoque habere meam.
  19. Quo propius nunc es, flamma propiore calesco,
  20. Et res non semper, spes mihi semper adest.